1 Chronicles 7

. Ubicunque in lege scribitur: istius vel illius, aut pro meritorum excellentia est, aut pro meritorum deterioratione, ut ejus dicantur esse filii cujus fuerunt imitatores. . Haec dicitur fuisse filia filii Balam, quae in Aegyptum, fame cogente, a patre venalis ducta a Manasse: qui horreis praeerat cibariis patri datis, in conjugium misericorditer suscepta est. etc., prioris filii Machir haec duo nomina esse dicuntur, sed secundum esse Salphaad et eorum sororem Maachan, quam Hesron cum sexaginta esset annorum accepit uxorem, quae peperit ei filium Segub, sicut supra dictum est. . Soror Ulam filii Phares, filii Machir, ut praedictum est; hanc quidam tradunt fuisse matrem Jesu filii Nave, qui vir decorus nuncupatur, ob insigne virtutis et principatus. Alii dicunt Deboram uxorem Lapidoth prophetissam. . Fabulantur Hebraei quod filii Ephraim, congregata multitudine vivente patre, conati sunt ad terram promissionis reverti, et in Geth Palaestinorum occisi sunt, unde caeterae tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum, et in psalmo dicitur: Psal. 77.. . .
Copyright information for VulgGlossa