1 Samuel 18

etc., etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judaeis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quae habuerant, in Christi servitium contulerunt. . etc. Hoc fuit seminarium odii contra David. Sic Judaei audientes Christum quem crucifixerant, in ecclesiis praedicari, et victoriam qua hostem antiquum vicit et credentes in laude ejus gratulari, graviter tulerunt. Scilicet eos qui fugientes occisi sunt. Scilicet Philisthaeum qui, uno dejecto, omnes in fugam misit. . Sic praedicante Christo Evangelium, Judaei conabantur mortem inferre. Sed dum ille ad salutem gentium secedit, tantum nocuere seipsos. . ISID. in lib. Reg., tom. 5, cap. 11. Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filiae suae, etc., usque ad locutionis tranquillitate revocetur. . etc., etc. RAB. Sic Christus prius in gentibus clarificatus est, quando Synagogam sibi copularet, et prius in gentibus immunditiam resecuit. enim Rom. 11.. . .
Copyright information for VulgGlossa