1 Samuel 19

. etc. Quo consolandi causa venire consueverat, ubi occidi David condictum fuerat. . RAB. Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur. . Inde pulvillus consutus fuit qui, intonsis pilis, caput involuti hominis in lecto mentiretur. . Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt haec nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiae et venustatem eloquentiae. . etc. etc. RAB. Saul quoque et nuntii ejus Judaeos significant, qui dum adversari Christo cupiunt, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad Christi testimonium, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis prophetabant. . Isti prophetae religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. Et Judaei fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent. Proverbium dicitur, quod in ore loquentium saepe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, RAB. Magna quaestio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est. ID. Item quaeritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.
Copyright information for VulgGlossa