2 Chronicles 17

. etc. RAB. Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Uriae, cujus peccati satisfactio aeternam illi memoriam comparavit. . Hic fideles de gentibus significat, qui relicto patrum errore, ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate liniti, a Christo Christianum nomen et re giam dignitatem accipientes. Unde: etc. I Petr. 2. In tempore enim Josaphat, Domini dos, vel qui est dos, vel qui est dotatus, et quia Ecclesia gentium, sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data, consortium Sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae cum diversae nationes credunt, et in acquisitione diversarum virtutum. . etc. Pro virtutibus, quae geruntur in Ecclesia, aufertur gentilium audacia, et incitantur ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis, et piae confessionis, et pecora simplicitatis. . .
Copyright information for VulgGlossa