2 Kings 17

. RAB. Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: . ID. In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judaea qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum aedificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevaei in Judaea condiderunt. ID. Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hae gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathaeorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevaeorum. . RAB. ex Euch. Habent haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus. . .
Copyright information for VulgGlossa