2 Kings 23

. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo. RAB. Judaei superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter caetera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per saecula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad coelum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Graece sol dicitur. . RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant; vel Domino, locorum amoenitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde saepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit: si enim vere poenituisset, sategisset ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quae ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. RAB. Alibi legitur quod aedificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quae in eo congerebantur, contaminare videretur. ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus. . etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriae non solum pecora daemonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem daemonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant.Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, aeternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita . RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Aegypti. ID. Interfectio Josiae a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus praedicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant. . ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Aegyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terrae, scilicet terrenae cupuditati dediti, consentientes vitiis suis praelatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum, sicque in spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum. . etc. ID. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim praecepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter praelatis quotidie praeparat perditionem subjectis. . .
Copyright information for VulgGlossa