2 Peter 1

Simon Petrus per fidem huic mundo sapientes mortuos esse declarat, eisdemque pietatis quanta sit magnitudo luce ipsa clarius manifestat. BEDA. Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, haereticis non cedant. Commendatur persona scribentis. BEDA. Coaequales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eadem quam ipsi acceperant Christi gratiam et fidem et hanc per opera exercebant. Hanc justitiam non humana prudentia reperit, nec legis institutio docuit, sed noster Salvator in Evangelio ostendit: Matth. 5.. BEDA. In prima Epistola scripsit in hac, quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum. ID. Ita adimpleatur gratia Christi, etc., usque ad sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria. Id est vitam aeternam quam per ejus cognitionem consequamur. Vel quae promisit nobis, de conversione aliorum per nos, vel de adventu Spiritus sancti, vel de potentia miraculorum donavit. BEDA. Non solum fugiatis concupiscentiam mundi, etc., usque ad ne sitis molles et dissoluti. ID. Cum bona facere didiceritis, spe vitae aeternae mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opere, ne in vacuum scientia coelestium cedat, si se ab illecebris saeculi aliquis non coerceat. ID. Non alterius rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraternae dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur, qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti. etc. Ideo haec tenete et aliis ministrate, quia haec omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella praevaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc saeculo, vel sine fructu in futuro. BEDA. Oculus scientiam, manus operationem designat, etc., usque ad praescire nequibat, incidit. Quando homo de peccato in peccatum cadit, videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit. Id est, ad vitam aeternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quae qui egerit, non habebit haereditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest. BEDA. Ezechiel loquens de aedificio in monte constituto, etc., Psal. 83.. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incoeptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum saepius iterare, vobis non sit onerosum saepius audire. BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus praesentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei. etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: suscitare vos quasi dormientes ad haec praedicta, semper exsistens in commonendo sollicitus. BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis haec in memoria post obitum meum, quando me praesentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso. etc. BEDA. Hic et paganos tangit et haereticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Haeretici, acceptis Dei veri mysteriis, de caetero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt. etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suae et nostrae. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum. . Quod dixi vobis, non est fabulosum, sed certum, et non tantum his signis declaratum, sed etiam ad confirmationem nostrae praedicationis habemus propheticum sermonem David: Psal. 2., etc., firmiorem inter alios prophetas, quia clarius aliis de Christo prophetavit. BEDA. Ut lucem possitis habere scientiae, etc., usque ad ad comparationem futurae vitae lucerna indigemus. Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali saeculares scripturae sunt compositae et interpretatae. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis. BEDA. Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere spiritum, semper futura praedicere: ita non erat potestatis eorum ut quaecunque vellent, docerent, sed ea sola dicebant quae a spiritu didicerant. Haec ideo dicuntur, ne quis ad libitum suum Scripturas exponat.
Copyright information for VulgGlossa