2 Samuel 2

RAB. Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur Sola autem Ecclesia, coelestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per Evangelii praedicationem convocantur, ubi non est distinctio Judaei et Graeci. . ID. Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus, electi fama praedicationis et virtutum studio confitentur Christum regem esse in populo suo, cui data est omnis potestas in coelo et in terra. ID. Redemptori nostro multum placet, qui opera malorum qui in peccatis mortui sunt, oblivioni tradit damnando, nec ea quae Domino displicent imitatur, sed quae praecepit facere recordatur. . ID. Qui interpretatur Abner auxiliante qui interpretatur patris lucerna regnavit super universum Israel, et sola domus Juda sequebatur David, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum, in caeteris error confusionis regnavit, diabolo instigante qui II Cor. 11.. In Heb. dicitur: quod interpretatur traduxit scilicet ultra Jordanem, et in castris regem constituit. . RAB. in lib. Reg., tom. 2. Bene dixit, quod David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, etc., usque ad condita est autem ante septem annos quam Thanis urbs Aegypti. RAB. Hunc locum Josephus ita exponit, etc., usque ad hic persequebatur Abner in neutram partem declinans. . ID. ex Greg. Asael significat eos quos vehemens arripiens furor in praeceps ducit, etc., usque ad quasi sine ferro moriuntur. . In Hebraeo habetur: . .
Copyright information for VulgGlossa