2 Samuel 7

. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Patet quod prophetiae spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Joan. 3.. Hinc Eliseus ait: IV Reg. 4.. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiae spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis. GREG., lib. VII Moral., cap. 17. Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat. . RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse aedificabit mihi domum. . Tempus Salomonis describit, quo filii Israel pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum. . RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatae et securae habitationis aeternus est, ubi erit verus Israel, id est, videns Deum. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti. . In terra alia praeter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Aegyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Aegypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Israel, et Deum ejus Moysen de quo: Exod. 7.. . Nihil corde fugacius, quod invenitur cum per discretionem restringitur. . .
Copyright information for VulgGlossa