Acts 2

Coenaculo scilicet, in quod ascenderant. Qui Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat. Datur Spiritus de coelo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo praecepta charitatis commendanda. Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinae et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Joan. 20., etc. Quod donum soli Petro prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum caeteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat praedicationis. Comparatione praecedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiae unitas commendetur, in coenaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat prae timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Ut compleatur quod dictum erat eis: Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus praeparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit. GREG. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda. Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia, recolligit humilitas: in superbia dispersio, in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini quae ait: Joan. 14., qui eorum advocatus, pro eis omnibus linguis locutus est. Linguas attulit, qui pro Verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab invicem non possint separari. Sic Verbum Patris, id est Filius, et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, imo et unius naturae. Idem in igne Spiritus venit: quia peccatores Ignis enim quatuor habet naturas, Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis incorporeus et invisibilis est in sua natura; sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens, propter materias in quibus ardet. Sic Spiritus videri non poterit, nisi per creaturas in quibus operatur. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebraea lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetae: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc. etc. RAB. Ac si diceretur: Ubicunque nati. Judaeos autem in omnibus gentibus nasci captivitas fecit, quae sub Antiocho facta est non multis temporibus ante. Confusio ista confusioni linguarum opponitur, a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humanae superbiae respondet. Linguae omnes dicuntur esse septuaginta duae: unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi, ut numerus praedicatorum concordaret numero linguarum. . In hoc significabatur unam Ecclesiam omnium gentium linguis locuturam. BEDA. Quaeritur utrum hi qui loquebantur, etc., usque ad magis videbatur audientium esse miraculum quam loquentium. etc. Istae quinque provinciae quae post Judaeam ponuntur, Graece quidem loquuntur: sed ex patria consuetudine est in sono diversitas. Unde mira fuit in apostolis gratia, quae non solum diversitatem eos docuit, sed etiam distantiam proprietatum in unaquaque linguarum juxta numerum provinciarum in eorum loquela fecit. In Graeco, peregrinantes Romani, id est, Judaei qui peregrinam vitam Romae gerebant. . Id est, duae causae sunt prudentiae, nimirum quod Judaei, et quod habitarent Jerusalem, quam decet sobrietas. . Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus. Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiae imminutionem. Quae sit omnis caro consequenter exponit ibi: etc. RAB. Super omnem carnem masculi et feminae, vel circumcisi et ethnici, secundum illud: Gal. 3.. Lex et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura praedicere et docere. . Mystice prodigia in coelo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictae, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animae vel cordis compunctio. Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et coelum tenebris obductum. Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum. Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore. etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terrae occultata. . RAB. In hoc solo Judaei fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt. etc. ID. In Graeco sic est: Traditus est enim a praeside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt. Non usitata cum caeteris, atque communi resurrectione quae in finem differtur, sed quae die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judaei. Videtur esse sensus hujus sententiae, quod Domino ad inferos descendente dolores poenarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Graecum in quo scriptum est: patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahae, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia coeli intrare, donec fieret illud Prophetae: Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur. Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est praesens vita; dextera, aeterna. Post resurrectionem omnia erunt immobilia. Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitae aeternae. Non iterum movear corruptione iteratae crucis et mortis. Scio me semper esse victurum. plena laetitia, id est, iterum non moriar. Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non praevalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur: Psal. 108.. In passione dixit: Matth. 26.: et coepit pavere et taedere: ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat. Constat animam non derelictam in inferno, quae, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata. Non solum haec de illo intelliguntur, qui semel accepta plenitudine divinae virtutis et sapientiae, per se mortem destruxit, resurgens ad vitam; sed et de justis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redibunt et jucundabuntur videntes faciem ejus: quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta. . Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Joel dicit: etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio. etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Joel posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in coelo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et caetera quae propheta describit, quasi verus Deus, explet. RAB. Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum, sed coeleste, etc., usque ad in altera, ejusdem est Dominus. . Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiae sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius. Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit. etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate aeternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus. Impletur prophetia Joelis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur. Hoc ad illud testimonium prophetiae respicitur, quod ultimum posuit, scilicet quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quae a filiis Israel longe factae, per invocationem nominis Domini salvandae erant. etc., id est testificatio et exhortatio. Haec est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. Duae sunt generationes, una bonorum, alia malorum. . .