Acts 21

etc. RAB. Cous et Patara insulae sunt. . Ob promptum praedicationis officium evangelista meruit vocari. RAB. Alibi filiae Philippi apostoli prophetissae leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur. . BED. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: quia Spiritus sanctus, aeque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est. . BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judaei non prohibebantur. Non sunt prohibiti eo tempore Judaei in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta haec de Judaeis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus caeremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatrae dogmata damnare. . etc. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est, si autem ideo celebraret, ut actione simulata suam occultaret sententiam, non hoc diceret Jacobus. . etc. Nondum consummati erant, sed eorum cursus agebatur adhuc, etc., usque ad ne venirent Romani et tollerent locum et gentem. . Gradus non descensionis de templo, sed ascensionis in castra significat. . RAB. Interrogatio est vel affirmatio, quia (ut putatur) tribunus Graeca lingua loquebatur, vel, ne Judaei cognoscerent. . etc. ID. Quo captus cum parentibus commigravit. .