Acts 6

RAB. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur. ID. Ex defectu plus gravarentur. etc. Ostendunt Apostoli episcopos et doctores Ecclesiae non debere corporalibus rebus implicari. etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio. etc. De seipsis non interrogant, sed judicant. etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensae communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta. etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: etc., et in hoc ipsum redit, dicens: ID. Saepe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus. Graece; Latine, qui quod praecepturus erat in re, praesagio nominis praeoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo. . Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant. . .
Copyright information for VulgGlossa