Colossians 2

etc. Sequitur: Non enim minus pro his quos non vidit, quam pro his quos vidit sollicitus fuit Apostolus. Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit. etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiae, sed absconditae, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant. . Non solum dico ut ad ea tendatis quae nondum habetis, sed ut nemo decipiat, et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe quae est in Christo. Sanctis datum est in spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent. Per hoc promptiores facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores. . Minores in activa vita. alios Id est vos majores qui in contemplatione estis. Quod de lege pseudopraedicatores dicunt. Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est aer, Neptunus mare; ideo cum diceret addit, quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est praefigurantibus signis. quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei. . Id est ad similitudinem sepulturae ejus baptizati. Id est credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei, quod praecipue necesse est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit Deus, et quod exemplo Christi suscitabit illos unde subdit: etc. . Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judaeis praevaricationes, quae sunt ex lege, dimisit. Et hoc, Dicit peccatum Adae, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur. est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est: etc. Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta. Auferendo Abraham, Isaac et caeteros justos. longe ab hoc regno ad coelum duxit. Id est cum spe victoriae. id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed Si quis enim perfectionem Ecclesiae respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, id est ab Ecclesia exterminavit. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitae detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior quae nos tenebat potestas ejus occisa est. . etc. Tunc fuerunt hujusmodi praecepta, quae non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Id est, veritas hujus umbrae est id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia. Id est amans ea quae non vidit. Vel, scilicet suadere scilicet legis caeremonias quarum rationem ignorat. Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit. etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et in subserviendo. Id est per charitatem, sine qua membra non cohaerent, nec invicem serviunt, nec vivunt. Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus. Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi. etc. Potest accipi ac . etc. Si quis utitur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde justificari, ducunt in mortem. Ista dico jam existentia etc., non Dei: postquam enim veritas venit, jam non haec Deus praecipit, sed Pharisaei et auctoritate haec praecipiunt, et rationibus docent. etc. Non intelligitur hic illa humilitas quae est virtus, sed sicut ex Graeco intelligitur, ea qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est dejectione animae, et sunt: Quia in illis observantiis multus labor est, qui est inanis, et non sunt: Dei, cujus consilium, irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur et non sunt: quia multa subtrahunt. etc. Simulata est religio ut videantur vera quae falsa sunt, quae mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cujus caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus traditio humana, quia hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.
Copyright information for VulgGlossa