Deuteronomy 1

Hebraice ELLEH HADDEBARIM id est, HAEC SUNT VERBAMyrrha, arbor aromatica, quinque cubitis tantum in altum excrescit, cujus cortex et radix et folia et omnia amara sunt. Myrrha amara est et cadaveribus apponitur, ut arceat putredinem vermium. Haec est lex vetus in quinque libris comprehensa; amara, id est, nemini parcens, unde et Marath designata est; apposita cadaveribus, id est inventa pro peccatoribus, ut corruptionem criminum ab eis arceret. Hujus fasciculus est Deuteronomius, id est ramusculorum plurium in unum collectio. Terminata enim lege in quatuor voluminibus, iste quintus additus est, diffuse dicta in unum breviter colligens, quaedam etiam praetermissa supplens. Additus autem est illis ut numero legali satisfaceret. Quinarius enim numerus est legis, quaternarius Evangelii. Unde et refectio quinque millium hominum in Evangelio ad patres Veteris Testamenti spectat: refectio quatuor millium ad patres novi; illis enim promissa sunt et data terrena, quae quinque sensibus subsunt: illis quadrata, id est, soliditas terrae viventium. Deservit etiam liber iste Evangelio in nomine, in explanationis serie, in sui dignitate. Dicitur enim Hebraice id est, haec verba, Graece , quod est Latine secunda lex: Non ut quidam dixerunt, altera post praedictam, unde in praedictis dicebatur: hic autem, sed secunda, id est secundo iterata, hoc nomine Evangelium praefigurans, quod successit legi, cui nullum succedet. Cum etiam multa breviter colligit et supplet quaedam, formam Evangelii praefigurat: hoc est enim abbreviatum verbum quod fecit Dominus super terram, et supplet imperfecta legis; unde: Matth. 5.. Cum autem dicitur hoc opus adeo dignum, quod manibus regis gestari jubeatur, dignitatem Evangelii aperit, quod ordinatum est in manu Mediatoris. Cum ergo sic serviat Evangelio, merito est fasciculus dilectus Christo, non tantum pro se, quantum quia ostendit rotam in medio rotae. Intentio est recapitulare praedicta triplici fine, ut arctius memoriae commendetur, ut utilitas praedictorum inculcetur. Quod enim utile est, saepe dicere, nec pigrum esse debet, ut ait Apostolus Phil. 3., nec molestum audire, et ut duritia Judaeorum condemnetur, qui toties dicta non intellexerunt. Modus agendi: Praemittit quasi prologum, quo ostendit quis scripserit, et quid, etc. Post memorat grave delictum pro quo perierunt in deserto, ut hoc timore excitet ad audiendum. Post separat civitates refugii. Post recapitulat dicta et facta bona et mala supplet. Post jubet hunc librum poni in arca, et septimo anno legi omni Israeli in scenophegia. Post subdit canticum: etc., in memoriam murmuris eorum et poenae, obedientiae et praemii. Et post benedictiones tribuum. Ultimo de morte Moysi. etc. Praemittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris, et quid fecerit, et ubi, et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur, et terminatur ut quibusdam videtur, ibi: etc., vel inferius, ibi: etc. Sed ad eorum evidentiam quae in prologo, et eorum quae sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historiae. Ab exitu filiorum Israel de Aegypto usque quo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem: fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum duodecim mansiones fecerunt et hoc primo anno, et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et magna pars hujus. Inde pedem moventes anno secundo pervenerunt in Cadesbarne et in spatio illo fecerunt viginti mansiones; de Cadesbarne miserunt exploratores, qui revertentes nuntiaverunt terram bonam, sed robustos et gigantes homines invenerunt, et territi volentes redire in terram Aegypti, unde iratus Dominus. Abierunt retro et lustraverunt montem Seir per triginta octo annos, ibi mortui et prostrati sunt murmurantes. In quadragesimo anno pervenerunt ad Cadesbarne, unde retro abierunt per desertum, et in illo spatio novem mansiones iterum fecerunt. Undecim vero dies Moyses antequam veniret ad Cadesbarne, legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque ad campestria Moab, et illo spatio undecim dierum scripto voluit commendare. Ecce de primo anno duodecim, de secundo una et viginti, de reliquis novem, et ita quadraginta duae mansiones. Haec fuit causa hujus libri, ut scilicet quae facta fuerant, breviter collecta, arctius tenerentur in memoria, facile enim retinentur quae breviter dicuntur. RAB. in Deut. etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur totius operis, quia personam indicat auctoris, et quid fecerit, et locum, et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomium namque secunda lex interpretatur, et Evangelium significat, quod Veteris Testamenti sacramenta spiritualiter explanat. Sicut liber Deuteronomii repetitio est quatuor librorum legis: illi enim proprias continent in se causas, iste replicat universa, habet et ipse propria sacramenta. ID. Hoc de se tanquam de alio, etc., usque ad ut nemo possit dubitare Moysen ista scripsisse. Moyses lex vetus est, quae trans Jordanem, id est ante baptismum, Israeliticum docuit populum. In Jordane enim significatur baptismus in quo baptizatus est Christus: in solitudine campestri, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit. sterilitate plebis, cui dicitur: Matth. XXXI; Luc. 13.. Quia generatio prava et perversa ablutionem peccatorum in sanguine Christi credere noluit. Pharan auctus; Thophel, insulsitas; Laban, dealbatio; Haseroth, atria. Auctus est enim populus numero hominum, doctrina legis et prophetarum; sed insulsus fuit, quia sal sapientiae non habuit, dealbatus vero legis caeremoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur, tanquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt, quem ante praedictum agnoverunt, unde Philippus: Joan. 1.. Quatuor hi montes, quatuor Evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur. Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicae plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat: Undecim dies sunt undecim apostoli per quos Juda reprobato Evangelium Christi praedicatum est in mundo. Qui Hebraice ; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum. I Cor. 10.. Lex enim non est soluta, sed adimpleta, Matth. 5.. etc. ISID., in Deut., tom. 5. Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt. Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quae fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium. etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, praedicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit. etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhaeorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinae insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis. Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritalem non habuit. In libro Numerorum de profectione filiorum Israel de deserto Sinai narratur, sed praeceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quae tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum praecedebat. Sic enim scriptum est: Num. 10.. Sed manifestum est transitum illum Dei praecepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebant Num. 9.. etc. Praecipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde, . etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit Exod. 18.. Unde merito quaeritur quomodo haec sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Aegypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit. Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum Gal. 4.. . etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare. etc. Diffinitum apud Deum. II Tim. 2.. RAB. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit: Eccli. 11.. Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim: Exod. 18.. Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et aeterna liberius extenditur. . Date vos, non ego; quasi, nolo vobis imperare, sed obedire. Nota, subditis electionem tribuit, positionem sibi retinuit, ne plebs contemnat aut oderit, si non licuit habere quem voluit. Millenarios, Graece , qui de spe scilicet aeterni praemii docent subjectos. Centuriones, Graece : qui coelestia mandata perfectis tradunt. Jure praeponuntur, qui centenario numero, id est, perfectione praediti: quasi centum regunt, dum ad perfectionem perducunt. Graece : qui opera poenitentiae annuntiant. : qui denarii perfectione vineae denarium exspectantes, ejusdem denarii multos praeparant participes. . non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Majora quaeque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores. . etc. Quod secundo anno egressionis suae populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terrae, et quae viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris taedio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duae mansiones, quas ab Aegypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Aegypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendae legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sin quod dicitur esse inter Elim et Sinai indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiae, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictae ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiae, secundo mense ejusdem secundi anni secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundo ut Scriptura dicit mense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiae nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quae tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: Num. 12, 13.. Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quae sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est: In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo: etc., etc. Deut. 1.. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: octavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem sicut in libro Numerorum legitur transgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimae viae mansiones continet decem: quarum prima magno labore repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est: etc., usque ad hoc, etc. Num. 20.. Notandum quod eadem Cades, et in deserto Pharan, et in deserto Sin facta est, sicut Scriptura refert, unde conjicimus partem deserti Pharan ubi Cades est, specialiter Sin appellari: sin autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransierunt, sed alia prorsus, et aliis apud Hebraeos scripta litteris. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron primo die quinti mensis: ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes, manserunt, donec mortuo Moyse, Josue duce, primo die decimi mensis Jordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quae est Cades, et aliae novem, simul scilicet omnes quadraginta duae. . In libro Numeri scriptum est, Dominum dixisse Moysi, ut mitteret viros, qui considerarent terram: hic vero populus dixisse legitur: sed populus hoc prius Moysi suggessit, Moyses ad Dominum retulit, secundum cujus praeceptum postea exploratores misit. ISID. Duodecim exploratores missi ad explorandam uberem terram, etc., usque ad quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo. Hi doctores Ecclesiae significant, quorum alii prava docendo populum pervertunt: alii recta praedicando proficiunt. . Nox peccatoris, dies vita justi. In columna ignis malorum damnatio, quibus terribilis apparebit Dominus in judicio: in columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi. In aestu hujus saeculi obumbrans, et sustentans fortitudine, et propitiatione suae carnis. Non est Deus passibilis, nec vitio iracundiae subjectus. Sed per haec charitas Moysi erga populum manifestatur, et Dei bonitas, quae omnem sensum superat. Simile dicitur de illis, qui invitati ad coenam excusaverunt se: Luc. 14.. Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem. . Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Sed sententia sequens videtur solvere quaestionem: inquit, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit irae et vindictae, tam in populum quam in Moysen et Aaron. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur. . Haec sententia humanam percutit superbiam, quae de suis viribus praesumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhaei enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiae, et praesumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem poenarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennae tradi. Daemones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiae ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra praesumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut superatis hostibus, coelestis patriae gaudia promissa consequamur. Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiae, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhaeis, id est daemonibus. . .
Copyright information for VulgGlossa