Deuteronomy 2

etc. Seir est mons in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gabalena, ubi habitavit antea Chorraeus quem interfecit Chodorlahomor; qui ab Esau piloso et hispido, Seir, id est pilosi, nomen accepit. Chorraei sicut caeterae gentes, quas superaverunt, qui de patriarcharum semine descenderunt, malignos spiritus vel vitia exprimunt, quae illi exsuperare possunt, qui sanctorum Patrum vestigiis et doctrinis insistunt, et spiritalem militiam sub rege Christo agunt, de qua dicitur: etc. Ephes. 6.. . Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Haec ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. interpretatur id est terribiles: hi sunt daemones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiae parant contra fideles. quoque de stirpe procreati, et gigantibus proceritate aequati, secundum nomen suum significant daemones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiae enim fastu elati omnem militiae suae paraturam ascribunt propriae virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Psal. 117.. . HIERON., epist. ad Fabiolam. Cabesbarne est locus in deserto, qui conjungitur civitati Petrae in Arabia: ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur etiam usque hodie ibidem sepulcrum Mariae, sed et principes Amalec ibi caesi sunt a Chodorlahomor. . etc. Sehon diabolum significat, quod est germen inutile, vel arbor infructuosa, vel elatus. Israel populum Christianum, qui per viam mundi hujus cupit transire, et ad coelestia regna pervenire. Hic mittit ad Sehon verbis pacificis, promittens se non habitaturum in terra ejus, sed tantum transiturum, et regali via incessurum. Hoc quisque promisit, cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenuntiavit enim diabolo et pompis ejus, et operibus ejus, et omni servitio, et voluptatibus ejus. Hoc est quod dicitur: Num. 21., id est, disciplinam vel astrologicae vel magicae, vel cujuslibet doctrinae, quae contra pietatem est, amplius non sumet: sed bibet de fontibus Salvatoris, non derelinquet fontem aquae vivae, ut bibat de fonte Sehon, sed incedet via regia, quae est Christus, qui dicit: Joan. 14., et rex, secundum illud, Psal. 71.. Non declinabit in agrum, neque in vineam ejus, ad opera scilicet, vel ad pravos sensus ejus. Amorrhaei loquentes interpretantur, vel amaricantes, quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut poetae, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur; regnum autem Dei non est in sermone, sed virtute. Volunt fideles cum pace transire, et pacifici esse etiam cum inimicis pacis: sed eo magis principem mundi offendunt, quo se cum illo nolle morari dicunt, nec aliquid ejus contingere. Inde exacerbatus magis persequitur, pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exit confligere adversum Israel: populus ejus sunt principes, et judices mundi, cunctique nequitiae ministri, qui persequuntur populum Dei: sed et ipse venit in Jasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Sehon vel exercitum ejus saevientem non timebit. Mandata enim Dei complere, est diabolum, et exercitum ejus superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris, et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. . Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Exod. 10.; et Psalmista: Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum. . Qui sunt veri Israelitae, non carne Judaei, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhaeorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiae propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quae diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Israel, haereditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit: etc. Matth. 11.. Nomina quoque locorum conveniunt: Aroer namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiae; Galaad, acervus testimonii. Ab Aroer ergo, etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiae vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad haereticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis. . .
Copyright information for VulgGlossa