Deuteronomy 21

etc. Cadaver, corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita. hoc est in Ecclesia. actor seditionis; vita et sapientia majores. id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere. id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis. id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit. quia I Petr. 2., nullam scilicet seditionis maculam admisit. Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas Joan. 13.. etc. Apostoli et doctores qui Scripturae attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad caedem ut Judaeorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt. . etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: Sap. 2., quia mors Christi absque culpa fuit. Nec Matth. 13., id est, zizania peccati, quae inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quae aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua caesa est cervix vitulae, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit. id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam. . etc. Id est, opera sua in passione Christi demonstrabunt esse munda. Licet enim ejusdem passionis sacramenta quotidie iterentur, ab omni tamen fraude Judaeorum corda et opera habent mundissima. . Pro officio suo benedicunt populo, ut non reddatur vindicta pro scelere, sed salus pro redemptione. . ISID. Dicant Judaei, quomodo haec servent? quid causae sit mulierem decalvari et ungues circumcidi? quid si sine capillis et unguibus inventa fuerit? Sicut Paulus qui de Menandro sumpsit: I Cor. 15.. Et de Arato: Act. 17.. Alii putant hanc mulierem specie decoram significare rationabilem disciplinam apud Gentiles inventam: ab ea enim oportet recidi omnem superstitionis immunditiam, ut ad studium veritatis assumatur. Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud eos disciplina est, cui non sit aliquid immunditiae vel superstitionis admistum. . id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiae sociari; ter enim decem triginta efficiunt. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit. . etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judaeorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectae praeferre filio odiosae, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus praeferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogae. Agnoscit odiosae primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogae filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium praedicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus. Animalitatem, quae dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo moerore afficit. Rationalitatem, quae non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris. Apostoli et apostolici viri, qui locum primogeniti obtinent, quorum Ecclesia sequitur auctoritatem. Hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis animi sui motum, vel amorem, vel odium, sed naturam. Apostoli cuncta duplicia susceperunt, qui doctrina et operatione praediti sunt. Alii dabit ut vivat, non ut abundet, sicut Abraham filium ancillae super nationes praefecit: filio Sarae, non solum temporalia, sed spiritualia accumulavit Gen. 12.. etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Luc. 3.? . Cruciatum ejus vidente populo, unde: II Tim. 5.. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur. Non est de die in diem differenda poenitentia, sed statim agenda, ut per poenitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Psal. 31.. AUG., lib. XIV contra Faustum. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum Gal. 3.. Adam namque in ligno praevaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit. ID., ubi supra, cap. 3, 4. etc. Quidam haeretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno. Poenitentiae lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.
Copyright information for VulgGlossa