Deuteronomy 4

Docet normam aequitatis, et omnem haeresim percutit. Vetat enim rectae doctrinae aliquid pravae intentionis addere, vel aliquid veritatis subtrahere: via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram; unde: Ose. 14.. Similiter ait Joannes: Apoc. 22.. . etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judaeorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum praerogativa et dignatione divina. . Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur. . AUG., quaest. 4 in Deut. Forsitan his duobus vocabulis unam rem significavit, etc., usque ad quod de hominibus usitatum est. . AUG., quaest. 5. An aquam terram intelligi voluit, etc., usque ad et animalia terrena habere non posset. AUG., quaest. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliae gentes. . AUG., q. 7. Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si sit nulla similitudo, nec imago. . etc. per id quod continet id quod continetur significat. . Conversionem Israelis ad fidem Christi praenuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiat. . AUG., quaest. 8. Cur non dixerit similiter a summo terrae, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur. . .