Ephesians 3

etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coaedificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis praedicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati. Id est, si intellexistis gratiam, id est apostolatum dispensatum a Deo, qui scit quare me ad hoc officium elegit? Vel apostolatum, per quem diversis diversa pensamus. Per hoc vult eos scire, quia Dei judicio a Christo missus est praedicare gentibus mysterium gratiae Dei. etc. Scilicet, ibi Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico. . Prophetae quidem priores praescierunt olim hoc de gentibus, quod vocandae essent, et futurae participes doni Dei, sed hoc latuit, quod sine lege salus eis esset per fidem Christi. etc. Per praedicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suae: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis. Non enim est meum sed Dei, et ita nullae mihi gratiae reddendae, sed Deo. Per naturam scilicet, sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus. In mundo absconditae sunt causae rationabiles omnium rerum, quae naturaliter fiunt, sicut absconditus fuit Levi in lumbis Abrahae, quando decimatus est. In Deo autem absconditae sunt causae eorum quae per gratiam fiunt, sive eorum quae ad hoc significandum mirabiliter et non naturaliter fiunt, quae ministrantibus angelis facta sunt. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet, non illo opere providentiae, quo naturas substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit, quas, ut voluit, condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur. Datum est mihi evangelizare et illuminare. Videte quantum est hoc, quia per hoc accrevit aliquid angelis, qui multa secreta in his didicerunt. Quia ibi primitus Ecclesia fuit, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus aequales angelis Dei. Quae enim sapientia in sui natura simplex est, secundum ea quae aguntur in saeculo, quae Deus praefinivit, id est praeordinavit, est multiformis, cum variatur multiformiter. Et ne videantur sibi contradicere in praedictis sententiis sacrae paginae doctores, ita potest determinari quod dictum est: ut illis, qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, ut puta familiaribus et nuntiis illis; iis autem qui minoris dignitatis sunt, incognita essent. . Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: In quo ostendit eos habere propriae voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Tantum in Graeco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive. etc. Nec angelus, nec homo vere est pater ut Deus qui est pater omnium, creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Vel id est nominabilis est. Ab illo enim qui est pater omnium, et angeli in coelo, et homines in terra acceperunt ut patres alios vocarent. Et nota quod Christus Dei unigenitus per naturam, adoptionis beneficio patrem se esse significat dicens, Matth. 2.. Similiter et Spiritus sanctus, per quem justi adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii. . Oro etiam ut id est firmiter plantati, a similitudine arboris, quae quanto plus terrae figitur, tanto plus crescit, et uberiorem fructum reddit. Haec est communio coelestis reipublicae. Hi non sua quaerunt, sed quae Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Charitatis, quae usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Charitatis. Haec est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in praemium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia haec non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum praemium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quae scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et haec latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et haec longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam aeternam facit, quae illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et haec est profundum. Quia tunc nihil deest Christiano, cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis, quia fides nec in solo Patre integra est, nec in Filio solo perfecta. Non ut sint (plenus Deus) sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo; vel sic: ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur, et omnia quae a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur, ut sit plena professio divinitatis in credentibus. etc. In hac sunt quaedam quae nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia. .
Copyright information for VulgGlossa