Exodus 14

. etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quae via praecipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum Magdalum Beelsephon vel interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Est ergo iter quo inceditur et vel Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multae enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quae Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quaestiones, objectiones haereticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiae tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de coelo descendit: tortuosa videntur haec et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. ORIG. Fugiens Aegyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad aedificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Aegyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: inquit, Haec columna nubis populo Dei efficitur murus: Aegyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Aegyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Aegyptiis recedas, si de potestate daemonum fugias, vide quanta tibi praeparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Aegyptiorum equitatus et quadrigae perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: . etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Haec fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Tentationis et fragilitatis haec verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Aegyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Aegyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanae, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quaerenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Aegyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui. . etc. AUG. quaest. 5 in Exod. Quomodo autem sunt accipienda haec ververba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suae? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quaestio nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie. . etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Et addit: Et iterum Rom. 8: Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquae quae timebantur, dextra laevaque murus effectae, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulae aquarum divisiones factae sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: etc. Et alibi, psal. LXVII: proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Aegyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Aegyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Aegyptum fugias, id est ignorantiae tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undae victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinae verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Aegyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Aegyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Aegyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum. . etc. STRAB. Angelus, qui interpretatur, significat doctores, qui nobis praecepta vitae annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Israel, id est Ecclesiam praecedunt, quia cum scientia Scripturarum praesident. Supervenientibus Aegyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Aegyptiis, lucida Hebraeis. . etc. Quia toto tempore hujus vitae, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Aegypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata praeterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Aegyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: etc. . .
Copyright information for VulgGlossa