Exodus 30

etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore praecellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. ID., ibid. Apte de lignis setim albae spinae similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat. ID., ibid. Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat. ID., ibid. Recte altare thymiamatis, etc., usque ad laetitia sempiterna erit eis. ID., ibid. Cornua eminentiam fidei et virtutis significant, etc., usque ad speciem pietatis habentes, virtutem ejus negant. etc. ID., ibid. Apte vero illud aere, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur. etc. ID., ibid. Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur: etc. ID., ibid. Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendae mercedis. etc. ID., ibid. Possunt in his annulis quatuor Evangelii libri accipi, etc., usque ad sequentia demonstrant: etc. . etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur. . ID., ibid. In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant. ID. Possumus haec altaria interpretari, etc., potest accipi. etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Israel, etc. etc. Descripto altari incensi, restat descriptio labii aenei, in quo lavarent manus et pedes ingressuri tabernaculum sacerdotes, sed unum mandatum praemittitur. BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus praecepti oblitus est David, etc., usque ad propriae divitiae suae. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi. etc. ID., ibid. Vicenarius, etc., usque ad exspectat in coelis. etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis aeque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur etc. ID., ibid. Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtae ultionis ferietur. etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quae excubabant ad ingressum tabernaculi. ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari. . BED., ibid. Mors enim timenda est aeterna, etc., manducat et bibit, etc. I Cor. 11. . STRAB. Graece, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Aethiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannae subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhae, cinnamomi, calami, cassiae. Hae quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiae, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda. . etc. AUG., quaest 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quae velo teguntur? Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quaelibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut aeterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo. . Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Graece dicitur, quia , onyx, Graece dicitur unguis. Galbanum succus ferulae esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Thus Graece, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiae: alius enim Libanus est Phoenicis, in quo sunt cedri. optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad aeris qualitatem perplexo et in torto vimine. Mystice autem hae quatuor species significant sanctarum virtutum species. etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa haec quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, aeri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terrae et igni, ut per haec omnium quae in coelo et infra coelum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit etc. AUG., quaest. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum. . etc. RAB. Qui scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus humanis. Soli enim Deo ita serviendum est, unde supra prohibetur, ne caro hominis ungatur ex eo. .
Copyright information for VulgGlossa