Genesis 26

etc. AUG., Quaest. in Gen., tom. 3 Quaeritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo. . etc. ISID. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras praedicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes saeculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanae infirmitati, ut possint sociari, et esse jam in manifesto Christi et Ecclesiae sacramentum praedicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt. etc. AUG. Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiae, etc., usque ad . etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebraeo, et quod Aquila transtulit: Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem. . etc. ISID. Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad etc. GREG. Moraliter. Saepe cum verbis divinis intendimus, daemonum insidias gravius toleramus; quae menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimae visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturae alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinae scientiae aquam tollunt, unde psal. CXVIII: . etc. HIERON. Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro habent in Hebraeo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum. etc. ISID. ex Greg. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque verae intelligentiae aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt. . etc. HIERON. Aquila et Symmachus, transtulerunt, sed in Hebraeo habetur unde patet Satanam interpretari. . In Hebraeo , Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: et id est, plateas ejus. etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit, prius tamen in Judaea notus, et in Israel nominatus: postea id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18.>Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetae apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum. . etc. HIERON. Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant. Pro in Hebraeo habetur ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quae cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius. etc. ISID. in Gen., tom. 5 Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est. . HIER. Nescio quomodo in LXX Quae enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret. . .
Copyright information for VulgGlossa