Genesis 33

etc. Aquila ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis; primasque mitteret ancillas, secundas liberas: ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret. . etc. AUG., Q. in Gen. tom. 3 Utrum paventis et perturbati animi verba, etc., usque ad qui Graecum audire et intelligere solent. . etc. AUG. Quaeritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit? HIERON. Ubi nos habemus, in Hebraeo legitur Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus. . etc. HIERON. Quaestio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judaeae locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quae pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari atque et illam quae postea Hierusalem dicta est, Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem atque vocabulum consecutam. . .
Copyright information for VulgGlossa