Hebrews 3

Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit prae Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quaesivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judaeorum et gentium. Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore prae Moyse, id est, quam Moyses, vel prae Moyse exsistens in merendo. etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. et domum. Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia. . Cum supra prae angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quae ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso prae Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Modo, per se loquitur, qui prius per praecones: si tunc duri modo estote molles. id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes. id est, curiositatis causa exquisierunt. Valde et implacabiliter iratus. Vel adhibendo correctionis flagella. Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Aposiopesis est, id est non introibunt. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo. id est, tempus gratiae, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo praestatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo praesente corporaliter. id est diaboli, qui est causa peccati. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in haereditate: hac tamen conditione, id est fidei, quae est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinae substantiae participamus, . Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt. . .
Copyright information for VulgGlossa