Hebrews 8

CHRYS. Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis. Hic incipit capitulum; et finit ibi: Vel super materiales coelos. Vel, super thronos et dominationes. Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam aeternam ministrat. Vel, in coelis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam. Id est veritatis, quam tabernaculum vetus praefigurabat; scilicet justitiam in praesenti Ecclesia, gloriam in futura. verum tabernaculum, ut in aeternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile; hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem. Et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum; vel illud erit super terram, vel coeleste: sed non super terram, quia si hoc esset jam non esset sacerdos; ergo coeleste est quod offert. etc. etc. Quia omnis qui offert, si esset terrenus aliquis qui posset mundare genus humanum, non esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia satis essent qui offerrent legalia; sed quia illi erant mortales et peccatores, et ideo humanum genus mundare non valentes, venit Christus qui sufficeret. Nunc autem, id est in novissima aetate, melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus tanto quanto melior est lex ejus. Jam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam Testamentorum. etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit. etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri praeferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum. Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum praecipit sine gratia, et praevaricatores facit. a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret. . Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat. id est tempore legis, quae post exitum de Aegypto data est. Quod ergo ante legem Abrahae dixit: Gen. 22., postmodum complevit in Evangelio. Illa enim promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam. Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quae quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens: etc. Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo praesente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quae est plenitudo legis. Siquidem justi non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. Ecce Testamentum. Quasi: Quae debent superesse eisque dominari. Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Haec est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei. Quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod Propheta dicit: Jer. 31.; sicut in Evangelio dicitur: Luc. 24., etc. Majores intellige vel tempore: ut priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo; vel scientia, vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest: quod minores tamen credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis. Tunc omnes scient eum a minore usque ad majorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet, cum per se, non a majore instructus erit. . .
Copyright information for VulgGlossa