Jeremiah 16

etc. HIER. Instante captivitate, ne super proprium dolorem, uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo Apostolus jubet, I Cor. 7.. . ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: I Cor. 11., etc. HIER. Unde: I Cor. 5.. Nec debes dicere ei ave. Apostolis quoque interdictum est, etc., usque ad aliud enim est mori communi lege naturae, aliud Dei occubuisse sententia. Jeremias juvenis ad praedicandum missus est a Domino, unde ait, Et virgo fuit et castus, et sine liberis, ut expeditius praedicaret. ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia? . Sic quoque peccanti Ecclesiae aufert Deus omne gaudium et omnem laetitiam. De quo dicitur: Philip. 4.. . etc. ID. Ne forte dicerent: Injusta sententia est, . etc. ID. Praedicuntur miracula, quae juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris. . Judaei putant piscatorum nomine significari Chaldaeos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas. . etc. ID. Quia Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Hebr. 6.. etc. ID. Postquam ejectus est Israel, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Primi terrae sunt sapientes saeculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quaeque confundat. id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti. HIER. Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, etc., usque ad et adoraverunt opus manuum suarum, putantes vera esse quae finxerunt. .