Jeremiah 30

HIER. Jeremias reversionem promittebat, etc., usque ad Sed cum Israel et Judas in terram suam revertentur. . ID. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt. . Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem. ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetae, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur. . ID. Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat. . ID. Sub Zorobabel haec facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur. . ID. Quoniam typus praecessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur. etc. Non secundum illud, Exod. 32.; sed sicut David ludebat ante arcam Domini I Par. 13. . .
Copyright information for VulgGlossa