John 11

Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istae sorores Lazari figura sunt Judaeorum in aeterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiae adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. Lazarus figura est Judaeorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judaeorum. . etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonae cogitationes, quae pro peccatis dissolvendis orant. etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus. Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit. Mystice: Significat fidem redituram ad Judaeos in fine per Eliam et Enoch. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: culpatur de suo. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quae diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur. HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli. . Non quod modo inciperent credere, sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur. . AUG. Mystice: Quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo, etc., usque ad sed nec tales relinquit misericordia. . Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio, non autem praesumo, neque rogo ut suscites, quae nescio an sit utilis fieri resurrectio. . Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est. . Quia si audissent Judaei eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Causa brevitatis in verbis Marthae ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit. . Haec ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quae occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani. . Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quae bona Dei accepit, quae mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se. Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus, sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat; unde dicitur: Matth. 7.. Et: Gen. 3. . etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquae, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet. Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari. . etc. His verbis se gloriam Patris quaerere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malae consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum poenitet. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando poenitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi. . Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. De temporalibus timent, non de aeternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi. . AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiae praedicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur. Judaeorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Filii praedestinatione, sicut et oves in Israel, nondum enim erant, quia nondum crediderant. . Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judaeos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco. . .
Copyright information for VulgGlossa