John 20

. Joannes significat Synagogam, quae prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quae cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judaea in fine intrabit. . Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostrae infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec coepit esse, nec desinit. Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa. . Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent. . Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est. Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante saecula, et homo in fine saeculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: Ad pedes, cum dicit: Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant. Quasi dicat: Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: id est corpus Domini mei. etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat. Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quaerit ignoret, non enim quaerit Christum, sed quem putat raptum. Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quaerit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat. Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris. . etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quae tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitae. etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariae Magdalenae, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophae et socio ejus, quinto discipulis januis clausis praedictis duobus jam reversis. Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturae ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriae ut invitet ad praemium. etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quae in coelis sunt, et quae in terra. AUG. In terra datur spiritus ut diligatur proximus, e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Ecce charitas, quae per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: continuo subjecit: Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus praebuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit. . Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Commendat fidem gentium, sed praeterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua praedestinatione noverat jam factum. . .
Copyright information for VulgGlossa