Joshua 13

ADAMAN., hom. 16 in Jos. Presbyteri et seniores non pro longaeva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est. ID. Alia littera: Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia. . ADAM., hom. 16. Cum plurimas gentes enumerasset Jesus, de solis Sidoniis dixit: Sidonii vero interpretantur venatores. Hi sunt daemones de quibus dicit Propheta: Psal. 56.. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas: et requiescat unusquisque sub vite sua et sub ficu sua. Post hoc autem legitur quia Moses dedit haereditatem quibusdam, et postea Jesus secundum praeceptum Domini distribuit haereditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi haereditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait: Hebr. 11.. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere haereditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde: Synagoga enim Domini quae nos praecessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est. ADAM., hom. 17. Sicut umbrae exemplari deserviunt coelestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt haereditatem. Levitis autem neque Moses dedit haereditatem, neque Jesus. Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios praecedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiae et scientiae operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus praeclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum haereditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam prae caeteris omnibus dilexerunt. . etc. ID. Invenio tamen aliquam differentiam in his quae Moyses distribuit, etc., . ADAM., hom. 18 in Jos. Discamus ex lege, etc., .
Copyright information for VulgGlossa