Leviticus 16

etc. ISICH. Unum corpus legis facit, etc., usque ad unde post mortem eorum Dominus haec ad Moysen loquitur. etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod praesentibus cavetur verbis. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus. ISICH. Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere praesumamus, quando et quomodo ingrediamur, ostendit. Initium praedicationis divinae Christus est, et passio ejus, si haec non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Matth. 11.. etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebraeos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens. etc. ID. Christus pro nobis immolatus est, etc., usque ad unde Paulus: Rom. 8.. . etc. ISICH. Quia tam pro peccatoribus quam pro justis, etc., usque ad dicens: Exod. 20.. AUG., quaest. 55 in Levit., tom. 3. Hircus immolandus, etc., usque ad allegorica significatio. ISICH. Quia Christus Deus et homo, etc., usque ad et alteram capro emissario Christo. . Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. In solitudinem, de qua dicitur: etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In coelum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. Quando Christus pro Judaicae plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Matth. 5.; Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat. etc. Spiritualibus verbis, quae Joannes, egresso Juda, in coena scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quae ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. orationem. Unde: Oravit enim Christus pro discipulis. etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinae spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quaerere de passione Christi, quae sunt supra virtutem quaerentis, et non morietur immoderatis, scilicet quaestionibus. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Psal. 15.. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit. etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judaeis principaliter, sed et omnis naturae, quae in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quae ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti. etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Sic enim tabernaculum testimonii coelum est, recte sancta nominatur: coelestis est homo noster de quo Paulus ait: etc. I Cor. 15.. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus. humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem. Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit. Christi sacrificio expiantur. Unde, Heb. 2., quam istis. Quantum ad coelorum virtutes non indigent expiari, quae sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Psal. 17.; et de Ninive, Jonae 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum coelestia mundantur. AMBR. epist ad Simplicianum. Sicut duo sunt in agro, etc., usque ad quae facit animi tranquillitatem. etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quae esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multae quoque circumstantiae sunt quae illi sententiae contradicunt. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per haedum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Joan. 13.. ORIG. hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahae deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur. . ORIG., hom. 9 in Lev. Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari. . ORIG., In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus. . .
Copyright information for VulgGlossa