Leviticus 19

ORIG., hom. 12 in Lev. Quid significet hoc nomen quod est sanctum, etc., usque ad ut scilicet in saeculo conversationem habeatis. . Super fundamentum aedificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturae benignitatem impendite honorando patrem et matrem. ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, etc., etc., inquit: Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Exod. 31.. Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies. . etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quae ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita praesenti quaecunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro praesenti saeculo accipiuntur; unde Jacobus: etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri saeculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit. . etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, praesenti capitulo praecipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam. etc. Aperte ostendit quia doctores Judaeorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quaedam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: etc. Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahae se ingerunt. Quod ergo dicitur: metant Judaeorum doctores; quae autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiae doctoribus, et quae illis metentibus decidunt, id est quae ipsi non intelligunt. ISICH. Vinea Domini sabaoth, etc., usque ad ut experimento divinum eloquium comprobetur. etc. AUG., quaest. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quae sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quae furto sunt conjuncta, et recte, quia haec furto cooperantur. etc. LXX: etc., usque ad talia juramenta non debent fieri, vel si fiant, custodiri. etc. Maledicendo, quia jusjurandum transgredi non potes. Deus enim, per quem juras, in tantum vult bona, ut si mala minetur, non tamen inferat, si poenitentes videat, ut pietatem impendat. AUG., ubi supra. Omnia quae prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Nam quod sequitur: nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. etc. Paulatim auditorem erudit, et quae videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum poena terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in poena. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniae conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. etc. Merces praedicatoris ex verbo est praedicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet saeculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri. Surdo maledicere est absenti et non audienti derogare. Coram caeco offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere. etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac caecum irridere divitum et potentum sunt. ISICH. LXX: etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt. . Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut laetari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: etc. Sic enim recte ira definita est, quae sit ulciscendi libido. etc. Haec ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quae ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Prov. 31.. etc. ISICH. Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judaeis, indigebat sacrificio veri arietis. Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii poena est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen haec intelligenda sunt. LXX: id est Synagoga custodita legi, quae Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: Rom. 7.. Ancilla est Synagoga, secundum illud: Gal. 4.. LXX: id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Israel de Aegypto liberandis dicitur: Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam. . etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judaeos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quae sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judaei susceperunt. Unde plantare ligna pomifera praecepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et praedicatio, secundum quod dicitur: etc. I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthaeus distinxit Matth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judaeis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum Matth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judaeus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est praedicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt. etc. GREG., lib. VIII Moral., cap. 35. Ligna pomifera, etc., usque ad in praesentis vitae nocte gaudere. . etc. Totum Judaeorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore. AUG. Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Isa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quae rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes daemonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quae et animae nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quae animae infigitur et difficulter aboletur. etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiae avibus quam hominibus contulerit. etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore daemonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita daemonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quae corpus deturpant. Carnalem, vel animam. Unde Psal. 21: Haec recedendo a Deo tornicantur cum daemonibus. Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, praecipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique praesumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: etc. I Cor. 40. Inde additur: sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam. LXX: pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt. etc. LXX: qui daemonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant. etc. Job 12.. Hinc Paulus ait: I Tim. 5.. etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terrae nostrae ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisaei, de quibus dicitur: Matth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Act. 15. . etc. In praecedentibus praecipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiae terminis: haec enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniae thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiae corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. Matth. 7.. etc. ID. Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinae Scripturae sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Matth. 15.. .
Copyright information for VulgGlossa