Leviticus 20

etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quaedam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quaedam prohibendo poenam tacuit, ut quaerentes quae vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum poenam addendo repetit: scilicet non solum principes. Nec his contentus addit: etc. . etc. Provocat alios contra illum, et terret, si neglexerint poenam tam studiose praeceptam, Deo ipso irascente et ferente sententiam. etc. ISICH. Malum est permittere etiam eos qui foris sunt, fornicari a Deo et adhaerere diabolo: sed multo magis de medio populi, hoc est enim totum gregem lupo concedere. Consentientes autem, qui scilicet possunt accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt, non effugient judicium. Ponit Deus faciem super illum, de quo dicitur: etc. Psal. 38.. . etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt. . etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius praecepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno coelorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei praeceptum est. etc. AUG., quaest. 73 in Lev. Hic aliquid voluit distare, etc., usque ad quam homo homini. etc. ISICH. Adulterium corporate malum est, etc., usque ad qui ei commisit hanc curam. etc. Haec superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis poenam legislator sanxit. Novercae autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate. . etc. Hoc peccatum injuria naturae est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur. etc. Saevam huic delicto poenam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus. Rom. 8.. etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis poenam indixit. Fidelibus quoque non erit haec lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quae manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quae non languore naturae, sed deliberatione eis cohaeserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. etc. Quaeritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti. . etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Sarae fecit mentionem. Quod si sorori suae Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quae non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quae soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur poena; vel juxta LXX: eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. etc. AUG., quaest. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: id est, ipsum peccatum poena erat. . etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi praecipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, et mensuris coeli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum I Cor. 3.. etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: LXX: id est, sine virtutibus, quae est pessima sterilitas. etc. ISICH. Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est. AUG., quaest. 76. in Lev. etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus. . etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia praecepta et judicia. etc. Non solum Judaeis, sed omnibus gentibus haec observanda sunt, si Deo servire volunt. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quae sine nostro labore praeparantur. . Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a caeteris gentibus. etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui haec non habent, ad vaniloquia convertuntur, I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terrae. Cuncta enim quae moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus ipsorum Philip. 3.. etc. AUG., quaest. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt haec natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Rom. 16.. .
Copyright information for VulgGlossa