Leviticus 21

etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quae expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Super omnem animam quae mortua est, etc., usque ad minoribus vero aliquid indulgetur. . ID., ibid. Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint. etc. ISICH. Nimis aegre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare. etc. ID. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, Malach. 1.. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes. . etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec praedicere ejus observantiam litteralem. etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriae suae voluit sanctificari. etc. Grave est cujuslibet filiam fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate. Synagoga non solum uxor, sed et Dei filia appellatur; sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde: etc. Isa. 1.. Et alibi: Ose. 2.: quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia. etc. Christus qui pro nobis factus est sacerdos et hostia. Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus. etc. ISICH. Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad haec vere sancta sunt indumenta. etc. ISICH. LXX: Ezech. XVIII; Isa. 53.. Hac morte maxime gentes perierunt, quae nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit. AUG. quaest. 81 in Lev. etc. LXX: Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit. ID., quaest. 82. Dum scilicet eorum funera celebrantur, de sanctis prohibitus est exire, etc., usque ad quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. ORIG., hom. 14 in Lev. Omnis homo in patre et matre pollutus est, etc., usque ad vel coelestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant. AUG., quaest. 85 in Levit. Quaeri potest, etc., usque ad sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. AUG. quaest. 84. De Moyse etiam dictum est, etc., usque ad nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis praecessit. HIERON., epist. ad Fabiolam. Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: etc. Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. praeteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit. etc. ORIG., hom. 12 in Levit. Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quae scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est. etc. Quae vadit post amatores, scilicet daemones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt. . ISICH. Haec secundum litteram tantum, etc., usque ad valde per contumeliam refragatur. ISICH. Lumen contemplationis ignorans, praesentis vitae tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum. ID. Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat. ID. Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quae plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem. ISICH. Qui viam Dei pergere non potest, et boni operis exsors est, non ut claudus, qui saltem cum infirmitate tenebat ID. Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens. Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillae sanae sunt, sed humore defluente palpebrae grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillae vitiatur. ID. Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae vel justitiae caecatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanae cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit: si candorem justitiae vel sapientiae sibi attribuit, a superna cognitione se excludit. ID. Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit. GREG. Past., part. 1, cap. 11. Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. I Tim. 6.. Alii, quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis. Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant. AUG., quaest. 35 in Lev. Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi. Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse praecepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: etc. I Tim. 2. Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus praecellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et poenitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: Hebr. 13.. Et alibi: Hebr. 10.. etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et justitiam et judicium. . etc. Moysi dignitatem commendat: aliis enim pauca, ipsi vero loquitur Deus omnia, quia justus est et imago Christi est. Nos quoque monet majoribus et perfectioribus attendere, qui continue fruuntur aeterna visione.
Copyright information for VulgGlossa