Luke 16

Quia Pharisaei superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Villicus proprie, villae custos, sed ponitur hic pro oeconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istae similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus praeceptum opera illa facit. . Cadus Graece, amphora dicitur Latine, continens tres urnas. Chorus modiis triginta impletur. Simpliciter sic potest accipi; quisquis indigentiam pauperis, vel ex dimidia, vel ex quinta parte alleviat misericordiae suae mercede donandus est. . Si dispensator iniqui mammonae Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam praeparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: id est tenebrarum; et filii lucis, aeternae vitae. Mammona lingua Syrorum divitiae iniquitatis, quia de iniquitate collectae sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulae divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in coelum. In pecunia cum paupere participanda. Adhaerens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quae possidet non bene dispensat, aeternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat. etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat. Si carnales divitias quae labuntur non bene dispensatis, veras et aeternas divitias quis dabit vobis? Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniae Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et aeterna diligere. AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonae, illi utique servit qui merito suae perversitatis rebus istis praepositus princeps mundi a Domino dicitur. Monebat Dominus scribas et Pharisaeos non superbe sapere, non de sua justitia praesumere, sed peccatores poenitentes suscipere: et sua quae forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis, et parcimoniae, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret. etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed haec tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terrae promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram praecipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter coelum praecipiuntur majora. Magna vis est cum de terra genitu coelum quaerit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisaeis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat. Quamvis dicam, tamen non praedico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis praecepta transire, quia etiam illa quae levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur. etc. AMBR. Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianae copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in aeterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia praecepta pretio redimere noluit. Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Hujus ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas, unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat. In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et aegritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Potest in lingua canum lingua significari adulantium qui vulnera lingunt, dum mala quae in nobis reprehendimus improbo favore laudant. Sinus Abrahae est requies beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni poenarum profunditas est, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quaerit. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit. Sicut reprobi a poenis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animae etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad poenam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur. Serius dives iste magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi. . Qui verba legis despiciunt, Redemptoris praecepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.
Copyright information for VulgGlossa