Mark 11

BEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti, etc., usque ad duos propter veritatis scientiam et operis munditiam. HIER. Bini vocantur, bini mittuntur, etc., usque ad inter duo cherubim Dominum cognoscant, spiritu mente psallentes. BEDA. Introeuntes mundum praedicatores invenerunt populum nationum, etc., usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est. . HIER. Pullus ligatus et indomitus, quem solvunt et domant, populus gentilis est. Ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stat: in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam. . BEDA. Qui in solvendo contradicebant, etc., usque ad quo Christo sessore fiant digna operiunt. HIER. Coepit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Quia multi martyres se propriae carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant. HIER. etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur. ID. Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. BEDA. Alii autem frondes vel ramos de arboribus caedunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et haec in via Dei ad animum auditoris venientis humili praedicatione submittunt. Praecessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui praeeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quaesierunt. Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus. BEDA. Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens coelestibus, ut Philip. 2.. HIER. Hoc Gabrieli consonat: qui ait: etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis. ID. Jam appropinquante passione in loco passioni praefinito ante saecula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatae immolationis inchoavit. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quae venimus agenda secedamus. etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit. . ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. BEDA. Ea scilicet quae qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio. Futuri judicii exemplum praemittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent aeterno verbere compescit. Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quae in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum. . BEDA. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per poenitentiam liberanda, sicut saepe factum est, sed omni et aeterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in coelis et patriam in terris. Petrus agnoscit aridam, et abscissam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur: etc. . BEDA. Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, etc., usque ad quanto a piorum laesione se expulsum gemit. HIER. Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: Matth. 21.. BEDA. Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt. . HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicae una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit? . De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit. Poterat aperta responsione calumniam tentatorum confutare: sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur. . HIER. De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: Psal. 131.. etc. Quasi dicat: Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate haec facio. Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis. BED. Duabus de causis scientia veritatis occultatur quaerentibus, cum aut hic cui quaerit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: Propter alterum,
Copyright information for VulgGlossa