Mark 12

sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi praenotantur. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet. . Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem. ID. Probat Judaeorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, etc., usque ad et suam justitiam quae ex lege est, praeferre nitebantur. Notat pertinaciam eorum: qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad praedicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver projecerunt: quia quantum in se erat, a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt. BEDA. Cuicunque fidelium mysterium baptismi, etc., usque ad Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit. . HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in coena agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic praestat mira in oculis nostris. . BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii. ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Caesaris. . Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Impressionem suae imaginis. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Psal. 4., etc. etc. Duae haereses erant in Judaeis, Pharisaeorum et Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam praeferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducaei autem, id est, justi, et corporis et animae resurrectionem negabant. etc. BEDA. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quae deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere. . etc. ID. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quae septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia . etc. BEDA. Graeco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, viri, mulieres. etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quae cum animabus vel bona vel mala gesserunt. . HIER. Quid sibi vult haec quaestio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsae levatis alitur nostra infantia. etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinae unitatis cum exsecutione divinae operationis, quae in dilectione Dei et proximi perficitur: haec est . BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisaeos gravem quaestionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia scriba iste declarat se fuisse. . etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducaeis dicitur: Matth. 22.. BEDA. Matthaeus dicit, quia tentando quaerebat, etc., usque ad secundum illud: Eccl. 19.. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanae potestati tradunt, unde patet venena invidiae superari posse, sed difficile quiescere. . Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem glorificat super terram. . BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel aemulatione ad idem inflammemur. . Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: BEDA. Graece, servare Latine. Gaza, Persice, divitiae, Gazophylacium locus quo divitiae servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Sicut appetitores primatus et vanae gloriae cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium praedixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. BEDA. Divites, Judaei de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judaeorum operibus, praestant. HIER. Haec paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Haec est torta panis in Levitico, quae est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniae. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat. . BEDA. Judaeus ex abundante mittit in munera, etc., Psal. 58..
Copyright information for VulgGlossa