Mark 16

BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre. HIER. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: etc. PSAL. 117.. HIER. Quod alius dicit diluculo. Diluculum est inter tenebras noctis et diei claritatem in qua salus venit in Ecclesia declaranda more solis, qui consurgens roseam praemittit auroram, ut tantus splendor praeparatis oculis possit videri, cum tempus Dominicae resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota cantaret ecclesia sanctarum feminarum, quando vitam praestitit et lumen credulitatis infundit. HIER. Aquilae congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum, qui est lex mortis, quasi dicat: I Cor. 15.? BEDA. Quomodo lapis per angelum sit revolutus, Matthaeus dicit? Allegorice autem, lapidis revolutio resurrectionem sacramentorum Christi quae velamine litterae legis tecta erant, insinuat. Lex etenim in lapide scripta est cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa est, et abolitio mortis antiquae, et vita nobis speranda perpetua toto orbe coepit praedicari. HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum aetate, ut dicitur: Eccle. 11., quae non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quae cum aromatibus venerunt, quia illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita praesens, per dexteram vita aeterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens coelestis patriae damna reparavit. GREG. Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quae vestros concives videtis? Unde Matthaeus angelum apparuisse describens ait: Matt. 28.. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: Atque addit: Per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deest per praesentiam majestatis. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus. BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiae in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet. HIER. Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata praeterita non nocent, quando non placent. Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. BEDA. Nota quod Marcus dicit: etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthaeus autem, etc., usque ad sicut in illa aeternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini. HIER. De futura vita dicitur: Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post, id est, quod facturae sunt fugiunt mortem et pavorem. HIER. Quia illi soli mysterium resurrectionis vident qui meruerunt, unde, secundum Joannem: ut videret quae audivit. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: Psal. 29.. Sepultus ergo sexta sabbati quae vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suae simplae mortis nostrae duplae mortis tenebris adjunxit. In morte enim animae et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens abstulit. Mariae Magdalenae primo ostenditur, de qua ejecerat septem daemonia: quia meretrices, et publicani praecedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro praecessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur. BEDA. In principio mulier auctor culpae viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret. . BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur. BEDA. Hoc Lucas apertius Luc. 24.: etc. Post cognoverunt eum in fractione panis. Et sicut Lucas ait: etc. HIER. Fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa, etc., usque ad oblitus carnis suae postulat in ista vita quod post illam speramus in futura. . etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in coelum, hoc eis maxime, etc., etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervae martyrum mortem hujus saeculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judaea repulsa praedicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturae, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquae, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur. etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt. etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed haec in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiae jam confirmata non sunt necessaria. etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Hoc fit dum fideles veteris vitae saecularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt. etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonae operationis, super aegros manus imponunt, et bene habebunt. Haec miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animae suscitantur, non corpora. AUG. Nota quod aliquando coelos pluraliter et aliquando coelum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem. etc. BEDA. Nota quod Marcus Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto, etc., usque ad quo apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.
Copyright information for VulgGlossa