Matthew 16

etc. etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliae ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis aestivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. Increpat eos, quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum ignorant, cum omnis lex et prophetae, adventus sui indicia ex operum quae gereret admiratione significent. Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro. Ad tempus gratiae pertinentia prophetis praedicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum coelum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum coelum cum tristitia. Sed datur fidelibus de coelo quando videntibus apostolis in coelum ascendit, et Spiritum sanctum misit. Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisaeorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat. Fermentum est perversa doctrina, quae vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit. . Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias? . A superstitiosa doctrina, quae more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit haeretica dogmata, panes sunt vera doctrina. . Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt. Sic poterant errare in Elia vel in caeteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione. . Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Bene filius columbae, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbae pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbae filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: etc. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et caetera nomina, ut: a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Portae inferi sunt peccata, minae, blandimenta, haereses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suae credendi sunt aedificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum praetendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit. Id est, quem in peccatis persistentem aeternis poenis adjudicaveris: vel quem humilem et vere poenitentem absolveris, sic erit et in coelis. HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic. etc. Supra adventum suum praedicare praecipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est praedicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice praedicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi. etc. Ecce causa prohibitae praedicationis, quasi dicat: Tunc me praedicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi. Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in praesenti data. etc. Quae si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quae est voluntas Patris: sed carnaliter haec sapis. Praedicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Quod vero ultra se erat, coeperat: Gal. 2.. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiae habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Compassionis quoque cum ait: . Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Haec tempora designat in praeceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia etc. Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare. Nec durum videatur hoc pati: Rom. 8.. Quia rudes erant apostoli, etiam in praesenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno beatitudinis aeternae, vel ostendendo suam potestatem in praesenti Ecclesia.