Matthew 3

Praeterit multa, et transit ad praedicationem Joannis. Non solum pueritiae annos, sed omnes usque ad praedicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris. Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam praeparans Domino. Quia Judaei a Deo deserti erant, quibus necessaria est poenitentia, ut redeant. Hoc praeco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; poenitentia praecedit, sequitur promissio regni: qui vere poenitet, in se praeteritos errores, deinde erigit animum ad coeleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur praedicatur poenitentia? Sed triplex est modus poenitentiae. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per poenitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Poenitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Poenitentibus regnum coelorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum coelorum primus Joannes praedicavit: Prima virtus est, per poenitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Poenitentiae virtus timore concipitur, qui est initium sapientiae. Poenitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Poenitentiam agere est dignos fructus poenitentiae facere. Id est Christus, per quem sancti regnant in coelestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et caeci via (quae est Christus) carebant: quam parans Joannes poenitenti anteponit. Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo praeparat, ut recipiatur. Unde: Psal. 131.. Forma poenitentibus: locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis et inusitatus. Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam. Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur. Qui poenitentiam praedicat, habitum poenitentiae praetendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit poenitentes, et formam vitae exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens. Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur. etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: qui interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora. Quia in eo figura baptismi praecessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis. Confessio peccatorum, conscientiae est testimonium timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena. Nam hoc ipsum pars est divini judicii. etc. Hi sunt ex haereticis Judaeorum, et Pharisaei observationum et traditionum praeferunt justitiam. Unde et Pharisaei, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducaei, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et poenitentia. etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos laedunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judaei prophetas qui erant patres eorum. BEDA. Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quae sentit, sentiens quaerit sanctitatem. A carne retrahit, ut cogitent opera praedestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahae formare. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excaecatio Judaeorum et gentium ad lucem transformatio praesignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahae defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei praesagium olim Deus de Sara genuit filium. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel praedicatio Evangelii. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum coelo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritae, qui speciem sanctitatis praetendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, haeretici: qui praedicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. ut gentiles, hypocritae, qui nullum, et haeretici, qui malum. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantae sit dignitatis: cujus praesentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, praedicando, praecurro sic baptizando: ut poenitentes, quos ego hoc signaculo ab impoenitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. Et si moneo dignos fructus poenitentiae facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. Quia ego baptizo in poenitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum coelorum praedico, ille dat. etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quae sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo. Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre praedicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii praedicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: Joan. 15.; et alibi: Ephes. 5.. Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in praesenti abluit: post, si quae macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de coelo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia. Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleae de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: et ideo non fit hic mentio de illis. Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed aeternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Psal. 65., etc. Quando Joannes praedicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel praedicatorem fieri nisi utilis aetatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Aegypti suscepit. David regnum ea aetate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. Galilaea, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur. . Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quaeris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendae omnis justitiae, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit. Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare. Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quae purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad coelum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adae, fiunt spirituales et filii Dei. etc. Et hoc ad impletionem justitiae. Non enim tunc primum sibi patuere coelestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum coeli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim coeli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., haec mystica insunt nobis. Patet renatis aditus in coelum per Christum, qui per Adam clausus fuit. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbae: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quae expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quae simplex et mansueta descendit, ut et suae naturae simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiae praeconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus laedit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliae aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem praevisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando coelum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quae viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni. Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant. .