Numbers 10

. etc. ISID., in Num. Per duas tubas exercitus ducitur, etc., usque ad auditorum mentes ad tentationum certamina ardentius excitantur. . RAB., in Num. Semel tubis clangere, etc., usque ad et id ipsum dicant omnes in eodem sensu et in eadem scientia. Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii praedicatoribus, primum eis dicitur: Matth. 10.: quibus ipse Christus scilicet praesentialiter Evangelium praedicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: etc. Matth. 18.. Tribus ergo Juda cum caeteris quae secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde caeterae secundum ordinem suum. Quia primum in Judaea oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari. . RAB. In convocatione populi, etc., usque ad nihil enim quaerimus, nisi ut pateat quod clausum est. Praedicatores, scilicet verbum Dei praedicant, et viam justitiae auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant. Subditos, scilicet ad poenitentiam et ad compunctionem lacrymarum excitando, et corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando. . RAB. Nota quia in adversis, etc., usque ad et alibi: etc. I Tim. 4.. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Israel in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret. . RAB. Arca foederis Domini, etc., usque ad callem veritatis et justitiae sequentibus demonstrat. . Protectio divina, quae Spiritus sancti gratia electos ab initio mundi defendit, et ad futuram quietem custodit. Exemplo Mosis rectores plebis provocantur, ut semper solliciti commissum sibi gregem in principio operis, et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat et inimicos depellat. .
Copyright information for VulgGlossa