Numbers 30

. Animae quae in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis. ORIG., hom. 24 in Num. Votorum lex ponitur, etc., usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum. ID. Animarum, quae in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre. etc. AUG., quaest. 56 in Num. Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere. etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes. LXX: Non quod talibus votis noceant animae suae: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi: AUG., quaest. 57 Merito quaeritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: etc. I Cor. 7.. Hoc modo, ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima. . LXX: Id est mundam habebit, et judicabit, sicut dicitur: Levit. 13.. Id est non dices mundum eum qui immundus est. Id est, si adulta et viripotens fuerit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrinae spiritalis capienda secreta; unde: II Cor. 11.. AUG. quaest. 59 Quia Dominus mandavit, etc., usque ad cum ipse Deus hoc praeceperit, et hoc voluerit. . AUG. De illa prius dixit, quae in domo patris sui vovit, etc., usque ad sic tamen, ut non nisi rationi motio illa consentiat. . .
Copyright information for VulgGlossa