Numbers 31

. ORIG. Scandala filiis Israel Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri saeculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum. . etc. RAB. in Num., tom. 2. Adverte divinae virtutis magnificentiam, etc., usque ad talibus enim armis instructi diabolica castra fugabimus. . etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quae deciperant Israel; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, Id est, ubi tanquam dominus habitabat. RAB.Mystice feminam in praedam de bello revertens servat, etc., ut quae Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus. . Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse. ISID. Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Israelitas collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas: ita daemones unumquemque pertentant, illis affectibus animae laqueos tradentes quibus nos senserint aegrotare. . Nota quod Eleazar non ad omnem populum, sed ad viros virtutis loquitur, qui revertebantur de praelio: viri autem virtutis sunt, qui ad bellum procedunt, qui in agone contendunt, et ab omnibus se abstinent; alii vero non viri sunt virtutis. Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum coelestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de praelio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt aes, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnae domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quae quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen haec omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. etc. ORIG., ubi supra. Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de praelio hujus vitae, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei. . ORIG., hom. 26 in Num. Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto praestantior est numerus quingentorum quam quinquaginta. ORIG. Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulae vero verbi et doctrinae connexiones significant. . ORIG. Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet eum propitiari. Alia littera: Nota quia quae dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est qui recordatur se aliquid boni operis fecisse coram Domino et obtulisse munera beneplacita Deo, virtutes scilicet animi et ornamenta pietatis. . .
Copyright information for VulgGlossa