Proverbs 11

Vel pecuniae vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinae, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur. . Hoc Origenes nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur. Sollicitudo bonorum est implere Dei praecepta; at malorum scienter peccantium, quod aeternam rapientur ad poenam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia. . Haereticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur haeretica. . etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur. . Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur. Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium societate se immunem servat. . Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde praemissum est: etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus. . etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quae dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur. etc. Quasi, qui spe futurorum praemiorum bona faciunt in praesenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant. Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat. Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus,
Copyright information for VulgGlossa