Proverbs 30

Huc usque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Graece , latine congregans; Ecclesia enim convocatio. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quae sequuntur humili corde dicit, etc. Luc. 16.. Et Apostolus: I Cor. 3.. ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: iterum ait, scilicet neque principum hujus saeculi, qui destruuntur. . Filius Dei post resurrectionem, et nostrae resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Et nunc omnia, quae per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium saecularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostrae fidei mysteria stultitiam vocas. Proprietatem Graeci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa. . Haec adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat aeternorum. . Superius vitae puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius. . Haec est, quae suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit. Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; quae ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriae, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana. ut supra ignem, incendium gehennae, qui nunquam desinit. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad coelum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur. Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit. . Adultera quoque mens ut ea quae commemoravit, semper vaga est, quae ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali. . scilicet minores videntur justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia aeterna quaerunt, et pro his pati desiderant. Et Ecclesiae populus, etc., usque ad quibus vivat in aeternum. alii choerogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent. HIERON. Habent enim Hebraea verbum quod murem et choerogyllum et leporem et hericium interpretantur. etc. Haec est plebs Ecclesiae, quae invalida, quia injurias suas ulcisci non quaerit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum. Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat. Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur. . scilicet praedicatores, inter hujus saeculi tenebras verum mane nuntiantes. Primus ordo sacerdotum, etc., . ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur. Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem.
Copyright information for VulgGlossa