Proverbs 5

Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab haereticorum nequitia prohibet. Sapientiae inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, praecipue a fornicaria monet. Labia, etc., usque ad vel turpia faciendo commaculat. Cum in ore haeretico, etc., usque ad veritas a stultis aestimatur. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quaerit. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit. Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius sit dictus, aperit Dominus cum ait: Luc. 12.. . etc. Vagi sunt gressus haereticorum, etc., usque ad quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus. . Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest. etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii crudelis expendas. Ne daemoniorum facta adjuves, etc., usque ad utinam lateret. etc. Ideo te castum custodi, etc., usque ad dicant quae sequuntur. . De haereticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari. . idem est Graece, etc., usque ad alienam ab eis vitam ducere non timuit. Docet ab haereticis cavendum et custodiae Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis praedicas, ipse serva, et tui rigatione sermonis infundere. Cum ipse servaveris, tunc et aliis praedica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa. etc. Aquas in plateis dividimus, et tamen soli habemus, quando et exterius late praedicationes fundimus, et tamen per eas laudes humanas non ambimus. Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si ejus mentem, vel elatione dum praedicat, vel quolibet vitio corrumpunt. autem cum membris Ecclesiae fideliter connexus, ab extraneis se conservat. Sit doctrina tua, et quaecunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiae; et id est ex quo credidisti, conjunctus es. Vel ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., contra haereticorum fraudes instruimur. etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris. . Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt. Quia de adulteris, etc., usque ad quia disciplinam vitae detestati sunt.
Copyright information for VulgGlossa