Psalms 101

AUG. Secundum formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona poenitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam. CASS. Quintus psalmus poenitentiae; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Oratio crevit in clamorem. non obstent nubes, quae iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiae. . CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quae paupertas, quae tribulatio. Unde clamet, jam aperit. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum. ID. Mortalis factus. viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit. CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., etc. AUG. Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt. Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem quem ex multis unum facit est in tecto, vel aedificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne. ID. Vel parietinis, quae vulgo dicuntur ruinae, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quae noctem amat. . CASS. Vel, in persona justi totum accipi potest. Quasi dicat, etc., usque ad vel, in dejectione reficiebar, adeo placebat mihi. AUG. Per cinerem et fletum poenitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma poenitentium. CASS. Temporalem jucunditatem. Vel desiderium patriae pro dilatione lacrymis miscui; vel potum Scripturarum, quae antiqua recolunt. CASS. Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quae in Deum non cadunt. Sed est antropopathos. Unde et Dominus ait: Joan. 3.. Non ait, veniet; sed quia non tollitur, in qua natus est. Quia ego a vero die declinavi, similes mihi sunt declinantes dies mei. etc. CASS. Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam poenitens caput relevat. AUG. Memoriale promissum memorabile, de te reparatio nostra, quia tu nostri, vel nos memores tui. AUG. Quia omnia ordine voluit Deus fieri, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est. AUG. Sunt lapides in Sion, etc., usque ad inde est quod misso Spiritu sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt. . AUG. Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion; unde: Isa. 53.. Hoc agitur in aedificatione Sion: orant, gemunt aedificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi; unde in titulo singulariter, hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesiae, multi propter latitudinem. CASS. Qui supra poenitentia sordebat, jam honore prophetae decoratus, praecipit haec quae dixit testimonio Scripturae firmari, ut aetas futura discat. AUG. Haec quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti; prosunt alteri, id est novae. etc. AUG. Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: et item: modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, Ut praeterita dicit, quae erant futura. AUG. Timor Dei, compedes sunt, etc., usque ad et solutis vertuntur in gloriam. CASS. Compediti, sancti, etc., usque ad unde in generalem Ecclesiam concurrit sermo eorum. AUG. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et vinculis cupiditatum. . CASS. Quarta pars, ubi, post certitudinem veniae, dicit quod de sua brevitate ad aeternitatem transeat. AUG. Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia praevidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit. inquit, non aeternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc saeculo. Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, sic annuntiavit: Matth. 28.. Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in aeternitatem. et: Non sic fiat, ut haeretici dicunt, etc., usque ad sed non sunt nisi dimidii, si non addantur aeterni. AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in coelo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quae non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est aeternitas Dei, quae est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile. Quasi, ne revoces, quia ad aeternitatem tendo, quam exponit, dicens: AUG. Ipsi coeli peribunt, de proximis terrae hoc constat; unde et Petrus: II Petr. 3.. De superioribus non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent. Coelos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. AUG. Qui erunt in generatione generationum. Sed an ibi esse poterimus? Utique, quia AUG. Ut filii intraverunt terram promissionis, etc., usque ad cum omni novitate filiorum. Hilaris conclusio. Filii prophetarum et apostolorum, nedum ipsi. Opera, unde fructus aeternus. Quia nihil tortum intrat.