Psalms 21

. CASS. Praemittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. AUG., CASS. geminat ex affectu, vel omnium per creationis potentiam, proprie per cultum. AUG. Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit. CASS. Non est in Hebraeo, sed a septuaginta interpretibus additum. AUG. Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus. id est, mei veteris hominis, quia et haec sunt verba non justitiae, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quae sunt tollenda. AUG. De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, haec dixit, sic et haec vox membrorum est: CASS. Quia nullae in eo tenebrae, et tamen non auditur ad salutem corporalem. AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo. CASS. Magnus decor, dum iterat . etc. AUG. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. CASS. Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens. . etc. CASS. Dicentes: etc. Ironia Judaeorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas. Non ex quo lactari coepi, etc., usque ad sed fuisti Deus meus. AUG. Non solum matris, quae lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogae, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit. qui jam coepisti. non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judaeos refert futura quasi praeterita. ID. Ut ferae volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum. AUG. Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt. Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt. CASS. Sicut aquae sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est. Bene legis mysteria comparat cerae, etc., usque ad quoniam circumdederunt. AUG. Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiae significat. CASS. Non ut fenum, sed ut testa quae igne fit firmior. AUG. Servaverunt praecepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum. ID. Evangelica narratio. Etsi haec ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitae dedit Christus vulneratus. CASS. Proprie describitur poena crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quaerebant exstinguere. ID. Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum. etc. AUG. Sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; haec est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere. CASS. Sed forte et dono Dei quibusdam venit, etc., usque ad ut ramus olivae a columba delatus ad arcam. AUG. Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit. . etc. ID. Judaei, terrena tantum petentes: vel, de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam filio post servos. . etc. CASS. Timor humanus non laudem, sed vituperium parit. etc. Quos dixerit semen Jacob, aperit, subdens: AUG. Non ejus qui verbis delictorum clamat de vana vita, sed non tumentis de pompis saeculi. etc. ID. Apud Deum laudem ponit, qui docet in homine non praesumi. ID. Pauperes Deum divites se: ideo pauperes, quia Deum laudant ut eum quaerant, et ipse est divitiae pauperum. ID. Quia ille cibus est cordis. . ID. Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere. CASS. Ecclesia utrosque recipit, sed ipse videt et discernit. . etc. ID. An angelis qui preces hominum Deo offerunt, non pro instructione, sed pro ministerio. CASS. Nota psalmos de passione in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.
Copyright information for VulgGlossa