Psalms 29

AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus laetitiae, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quae in aeterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiae. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quaedam capiti, quaedam corpori, quaedam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis laetificat. CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere. . etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione. HIER. Id est, de lacu inferni, ubi animae peccatorum sunt, ne, sicut illi, praeceps caderem in mortem. etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri. ID. Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte solvistis. ID. Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiae post tempus ante legem, et sub lege. HIER. Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt. CASS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed laetitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit. Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit. AUG., CASS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: Gen. 3.. Sed, o Domine, in quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus etc. CASS. Deus a Christo faciem, exponendo eum passioni et morti; et sic Christus turbatus est: Matth. 16. AUG. Quod tempus conturbationis et miseriae recolens, et in eo positus, audio vocem capitis pro me morituri, dicentis: . ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiae confiteamur laudem Deo. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus. ID. Saccus vestis est aspera, in usum laboris vel tempore tristitiae concessa, ut Ninivitis, id est, caro humana, quae scissa est moriendo: et prodiit frumentum gloriosae resurrectionis, vel divinitatis. Vel, poena peccati, qua in resurrectione destructa, prolata est divinitas ante occulta: sicut quod saccus integer celat, scissus aperit. AUG. Saccus de capris vel haedis, mortalitas; quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit; unde: Psal. 34., ut quod intus erat, non viderent. ID. Non moriar jam in finem. Quid est: in aeter num laudabo te.
Copyright information for VulgGlossa