Psalms 41

CASS. interpretatur Filii ergo, etc., cui obviat malorum insultatio. HIER. id est, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum. etc. AUG. Vox haec convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus. Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno aestuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit. AUG. Determinat desiderium suum, quia poterat intelligi desiderare cervus fontem causa bibendi, vel lavandi; hic omne desiderium esse ad Deum ostenditur. Quod citius est Deo, tardum est hominis desiderio. Talis cervus dum currit, patitur insultantes; unde: In prosperis etiam, quae despicit, sicut in adversis. CASS. Non amaritudo, vel peremptio, sed . AUG. Dum quaerunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia haec, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. CASS. Vel laetatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem coelestem perveniam, captus suavitate laudis angelicae, quae suscipitur mente. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., id est, de refectione aeterna gaudentium. Ibid. De aeterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans haec tristitia illis jucundis, ait: etc. CASS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. AUG. Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. CASS. Vel sperare potest, quia in praesenti id est, de peccatis poenitentiam agam, ut tibi non obsistam. Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quae nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animae, AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quae reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est. Ibid. Decet ut sim memor, etc., usque ad et propter haec omnia oro in adversis, et hoc est: Ibid. Vel id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. Cataractae ad litteram sunt ostia fluviorum. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et haec apud me. CASS. Quare nunc me pateris his miseriis vexari? Videbat quae dulcedo patriae, et pericula mundi horrebat. AUG. Quasi ossa franguntur, dum virtus patientiae affligitur, quod irrident mali. Haec est exprobratio illa: vel nullus est, vel de te non curat. .
Copyright information for VulgGlossa