Psalms 6

est adventus Domini, in qua peccator timet argui, et ideo poenitet. AUG. Octavam dicunt aliqui adventum Domini, etc., usque ad unde timens Ecclesia hic orat. BASIL. Confessio est deprecativa, quae apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam aedificaverunt. Dicit ergo hic: ne ibi sit opus, unde subdit: AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad praesentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animae, in quae mala se praecipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quae poena sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: I Petr. 4. . CASS. Qui aversus eras, vel a vindicta. ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. dando virtutes. CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. CASS. Narrat aerumnas quibus poenitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quae poena futura. Conscientiam, quae quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quae erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat. AUG. Ab ira, vel Dei, quae in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor poenitentiae, exauditum se significans, subdit: Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. CAS. Dat exemplum fideliter orantes audiri. . CASS. Quasi in conclusione, jam liber a peccatis, exsultans, pro inimicis, ut convertantur, orat, ut, sicut ipse, habeant veniam. AUG. Hoc non hic ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt, et infirmos erubescere faciunt, sed in judicio.